Παρασκευή 13 Ιουνίου 2025

Λατινικά Γ' : Κείμενο 34 : Ο Σκιπίωνας ο Αφρικανός και οι λήσταρχοι

 Κείμενο 34 : Ο Σκιπίωνας ο Αφρικανός και οι λήσταρχοι


 

Cum Africanus in Literno esset,

complures praedonum duces forte ad eum venerunt salutatum.

Tum Scipio,

cum existimasset venisse eos se  ipsum captum,

in tecto conlocavit praesidium domesticorum.

Quod ut praedones animadverterunt ,

abiectis armis ianuae appropinquaverunt

et clara voce Scipioni nuntiaverunt (incredibile auditu!)

se venisse virtutem eius admiratum.

Postquam domestici haec Scipioni rettulerunt,

is iussit fores reserari eosque intromitti.

Praedones venerati sunt postes ianuae tamquam sanctum templum

et cupide osculati sunt Scipionis dextram.

Cum ante vestibulum dona posuissent,

quae homines solent deis immortalibus consecrare,

domum reverterunt.

Δεν υπάρχουν σχόλια:

Δημοσίευση σχολίου