Κείμενο
33 - Καιρός για ανασυγκρότηση
Omnia sunt excitanda tibi uni, G.
Caesar,
|
quae iacere sentis perculsa atque
prostrata impetu belli ipsius,
|
quod
necesse fuit:
|
constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae
libidines, propaganda suboles;
|
omnia quae dilapsa iam diffluxerunt, severis
legibus vincienda sunt.
|
In tanto civili bello, in tanto ardore animorum
et armorum,
|
quassata
res publica perdidit
|
multa et ornamenta dignitatis et
praesidia stabilitatis suae;
|
multaque fecit uterque dux armatus,
|
quae idem prohibuisset fieri togatus.
|
Quare
subveniendum reipublicae est
|
et tibi sananda sunt nunc omnia belli
vulnera,
|
quibus mederi nemo potest praeter te.
|
Δεν υπάρχουν σχόλια:
Δημοσίευση σχολίου