Κείμενο 35 - Ο φιλόσοφος μπροστά στα δεινά της εξορίας
Unum tradunt fuisse Homero servum, tres
Platoni, nullum Zenoni.
|
Nemo vero eos miseretur, quod
infeliciter vixerint.
|
Menenius Agrippa, qui sequester fuit publicae
gratiae inter patres ac plebem,
|
funeratus est aere collato .
|
Atilius Regulus, cum funderet Poenos in
Africa,
|
ad senatum scripsit
|
mercenarium suum discessisse et ab eo
desertum esse rus;
|
senatui placuit id curari publice,
|
quoniam Regulus aberat.
|
Scipionis filiae dotem acceperunt ex
aerario,
|
quia pater nihil illis reliquerat.
|
Aequum , mehercule , erat tributum conferre populum Romanum Scipioni,
|
cum ipse exigeret semper a Carthagine
tributum.
|
Ο felices viros puellarum, quibus populus
Romanus loco soceri fuit!
|
Δεν υπάρχουν σχόλια:
Δημοσίευση σχολίου