Σάββατο 14 Ιουνίου 2025

Λατινικά Γ' : Κείμενο 43 - Η οργή της μάνας

 Κείμενο 43 - Η οργή της μάνας

Num ad hostem veni et captiva in castris tuis sum ?

In hoc me traxit longa vita et infelix senecta,

ut primum te viderem exsulem deinde hostem?

Qui potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit ?

Non tibi ira cecidit ingredienti fines patriae?

cur, cum in conspectu Roma fuit, tibi non succurrit:

«intra illa moenia sunt, domus ac penates mei mater coniunx liberique» ?

Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur ;

nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem.

Ego nihil iam pati possum nec diu miserrima futura sum:

at contra hos, si pergis, aut immatura mors manet aut longa servitus.



Δεν υπάρχουν σχόλια:

Δημοσίευση σχολίου