Κείμενο 41 -
Μίλα για να
σε καταλαβαίνουν, όχι για
να μιλάς
Curius et Fabricius, antiquissimi viri, et
his antiquiores Horatii
|
plane ac dilucide cum suis locuti sunt;
|
non utebantur verbis Sicanorum aut
Pelasgorum,
|
qui primi coluisse Italiam dicuntur,
|
sed
aetatis suae.
|
Tu autem, proinde quasi nunc loquaris cum
matre Evandri,
|
uteris sermone iam obsoleto abhinc
multis annis,
|
quod vis neminem scire atque
intellegere, quae dicas.
|
Quin, homo inepte, taces, ut
consequaris, quod vis?
|
Sed antiquitatem tibi placere dicis,
|
quod honesta et bona et modesta sit.
|
Sic ergo vive, ut viri antiqui,
|
sed sic loquere, ut viri aetatis
nostrae;
|
atque id quod a C. Caesare scriptum est,
habe semper in memoria et in pectore:
|
«tamquam scopulum, sic fugias verbum insolens
atque inauditum».
|
είμενο 41 - Μίλα
για να σε καταλαβαίνουν,
όχι για
να μιλάς
Δεν υπάρχουν σχόλια:
Δημοσίευση σχολίου