Κείμενο 37 - Η κατάρα των εμφυλίων
πολέμων
In eum locum res deducta est,
|
ut, nisi subvenerit qui deus vel casus
aliqui,
|
salvi
esse nequeamus.
|
Equidem, ut veni ad urbem,
|
non destiti et sentire et dicere et
facere, omnia
|
quae
ad concordiam pertinerent;
|
sed tantus furor omnes invaserat,
|
ut
pugnare cuperent,
|
etsi ego clamabam nihil esse miserius bello
civili.
|
Omnia sunt misera in bellis civilibus,
|
sed nihil miserius quam ipsa victoria:
|
ea reddit victores ferociores impotentioresque,
|
ut, etiamsi natura tales non sint, necessitate
esse cogantur.
|
Bellorum enim civilium exitus tales sunt
semper,
|
ut non solum ea fiant, quae velit
victor,
|
sed ut etiam victor obsequatur iis,
|
quorum auxilio victoria parta sit.
|
Δεν υπάρχουν σχόλια:
Δημοσίευση σχολίου